Vox Patrum (Apr 1995)
Antyteza kapłaństwa pogańskiego i chrześcijańskiego w Divinae institutiones Laktancjusza
Abstract
Quamquam in Graecia et Italia antiąua multi dei colebantur, tamen nullus ordo sacerdotum constitutus erat, ad quem ii pertinerent, qui sollemnibus sacris praeessent rebusque interessent divinis. Sacerdotes plerumque ii creabantur, qui de re publica bene merebantur vel virtutibus commendati idonei videbantur, qui hoc munus digne tuerentur. Lucius Caecilius Firmianus Lactantius in suis Divinarum Institutionum libris, quibus deorum cultus stultos ac inanes esse monstrabat ipsisque autem cultoribus mentium caecitatem et vesaniam exprobrabat, non est mirum, quod sacerdotes et istorum cultuum ministros vehementer vituperabat eosque saepe conviciis consectabatur.