Vox Patrum (Mar 1997)
Chrystologia Ojców Kapadockich
Abstract
Dissertatiuncula haec post introductionem, in qua quaestio christologica ab Apollinario Laodiceno orta breviter exponitur, duabus partibus constat: in priore nomen Patrum Cappadociae eorumąue generalis theologia (id est doctrina trinitaria, pneumatologia, mariologia, ecclesiologia, sacramentologia atque disciplina ascetica) breviter delineantur, in altera autem ipsa illorum christologia, quae notam antiapollinaristicam habet, iuxta tres sequentes sententias latius explanatur: l.Verbum Divinum in incarnatione non aliquod caeleste sed verum corpus humanum assumpsit; 2. In incarnatione Verbum Divinum plenum hominem id est cum anima rationali assumpsit; 3. In Christo post incamationem duae plenae naturae - divina ac humana - substantialiter coniunctae unam solam personam per commixtionem constituunt.
Keywords