Vox Patrum (Jul 2004)
Ojcowie Kapadoccy wobec biskupa Rzymu. Stanowisko Bazylego Wielkiego
Abstract
Hac in dissertatione de vinculis inter episcopos occidentales et Basilium tractatur. Ille inter octo ministerii pastoralis annos multiplicer ad episcopos occidentales, quoque ad Romae episcopum, se advertebat. In Oriente praecipue Arii sectae vigebant et Ecclesiae locales in communione non erant, atque Ecclesia in Antiochia est divisa. Quamobrem Basilius adiutorium inveniendum petebat in Occidente. Damasus, Romae episcopus, et alii episcopi occidentales causas rationesque, quibus Ecclesiae in Oriente occupatae sunt, comprehendere non potuerunt. Basilius ad communionem inter divisas Ecclesias in Oriente faciendam magna vi intendebat, potissimum cum Damaso. Quem attamen caput totius Ecclesiae non putabat, sed primum inter pares, qui magnam possidebat auctoritatem.
Keywords